FRANCIA Occid

FRANCIA Occid
FRANCIA Occid
(orientalis enim est Prov. Germ. et Franconia dicitur) pars Galliae inter Ligerim, et Sequanam, quae proprie La France â Gallis nominatur, licet apud Italos, nomen Franciae
toti Galliae, erceptâ magnâ Belgicae parte, tribuatur, Claud. de laude Stilic. l. 1. Carm. 21. v. 236.
—— Provincia missos
Expelles citius fasces, quam Francia reges
Quos dederis. ——
Lib. in Basilico, ἐςτὶ γένος Κελτικὸν ὑπὲρ Ρ῾ῆνον ποταμὸν ἐπ᾿ ἀυτὸν Ω᾿κεανὸν καθῆκον, οὕτως εὖ πεφραγμένον πρὸς τὰ τῶ πολέμων ἔργα, ὥςτε την` προσηγορίαν ἀπ᾿ ἀυτων ἑυράμενοι πῶν πράξεων, ὀνομάζονται Φρακτοὶ. Οἱ δὲ ὑπὸ τῶ πολλῶν κέκληνται Φραγκοί: ubi MS. ὁι Φέρεγκοι. Baudr. Francia, olim Gallia, regnum est Eutopae potentissimum, vulgo la France, Hispanis et Italis Francia; Germanis Franckreich dicta: cuius incolae Francois dicuntur, Hispanis Franceses, Getanis Frantzman, et Italis Francesi. Franciae longitudo est leucarum Francicarum 250. ab Occid. in Or. Latitudo autem est 237. leucarum similium a Sept. in Mer. teste Brietio. Terminatur ab Occid. Oceano Aquitatico, a Mer. mari Mediterraneo et montibus Pyrenaeis, quibus ab Hispania separatur. A Sept. habet mare Britannicum, et partem Belgii Hispano subditam; et ab Or. separatur a Germania Rheno fluv. et ab Italia Alpibus. Francia alias plura complexa est regna, nempe Lutetiae Parisiorum, Suessionum, Aurelianense, et Metense seu Austrasiae; item regna Burgundiae, Arclatense, Aquitaniae, et Britanniae minoris. Sed a pluribus saeculis omnia in unum coaluêrunt. Dividitur nunc in 40. prov. quae ad duodecim Praefecturas generales reducuntur. Caput regut est Luteria, Paris, totius Europae, et forsan orbis populosissima et amplissima. Subsunt etiam Regi Franciae Nora Francia, regio perampla Americae septentrionalis, et plurimae insulae ex Antillis in mari Boreali, cum aliquot locis in Africa et in Madagascaria ins. atqueve a paucis annis magna pars Flandriae, et Hannoniae provinciarum Belgii Francico regno accessit, uti etiam pars meridionalis Luxemburgensis Ducarus. hactenus ille; addo, quod primus hac appellatione Galliam donasse dicitur Gregor. Mag. l. 4. Ep. 31. ad Mauricium Imp. et l. 6. Ep. 33. quam prioribus Francorum (a quibus Galliae Romanis ereprae id nomen) sedibus tribure prae ceteris nummus Constantini Imp. in cuius parte ERANCIA legitur. At posterioribus saeculis, et potissimum sub prima secundaque Regum stirpe, cum Francorum Imperium et dominatio in exteras regiones atque adeo longinquas sese protendisset, Franciae nomine intellectae sunt eae omnes, quae Francis parebant, aut paruerant, Quod inde manavit, quoniam Reges harum provinciarum a Francis orti et e Francia digressi, sese indidem Francorum, non autem regionum, quibus imperabant, Reges inscribebant, uti observatum ab Ottone Frising. l. 6. c. 17. et Sirmondo ad Capitul. Caroli Calvi. tit. 1. etc. Vide C du Fresne Gloss. et Dissertat, de inferioris aevi Numism.
Francic regni divisio per praefecturas generales:
Prima Praefectura, Francica seu Ins. Francicae, l'Isle de France, sub qua provincia Ins. Franciae, et agri Bellovacensis, le Beauvoisis, Laudunensis le Laonois, et Suessionensis, le Soissonois. Secunda, Burgundica, continet Ducatum Burgundiae, la Bourgogne, et Bressiam, le Bresse. Tertia, Normannica, continet Normanniam, la Normandie. Quarta, Aquitanica, continet Guiennam, la Guienne, Vasconiam, la Gascogne, provincias, Santoniam, la Sainttonge, Petrocoricensem, le Perigort, Lemovicensem, le Limosin, Cadurcensem, le Quercy, et Rutenensem, le Rovergue. Quinta, Britannica, Aremoricam totam seu Britanniam minorem complectitur, la Bretagne. Sexta, Campanica, continet Camp la Champagne, et Briam, la Brie. Septima, Occitana, continet Occitaniam, le Languedoc, et provincias Vivatiensem, le Vivarais, Gabalensem, le Givaudan, Velaunos, le Velay, et Comit. Ruscmonensem, le Russrllon. Octava, Picardica, sub qua Picardia, la Picardie, et Artesia, l'Artois. Nona, Delphinatus, sub qua Delphinatus, le Dauphine. Decima, Provinciae, sub qua Provincia, la Provence. Undecima, Lugdunensis, continet provincias Lugdunensem, le Lyonnois, Bavioviensem, le Beaviolois, Forensem, le Forez, Borboniensem, le Bourbonnois, Alvermam, l'Auvergne, et Marchiam, la Marchr. Duodecima, Aurelianensis, complectitur provincias Aurelianensem, l'Orleanois, Blesensem, le Blaisois, Perticensem, le Perche, Belsiam, la Beausse, Cenomanensem, le Maine, Andegavensem, l'Aniou, Turonensem le Touraine, Pictaviensem, le Poictou, Inculismensem, l'Angoumois, Bituricensem, le Berry, et Nivetnensem, le Nivernois. Quibus addenda est decima tertia, quae continet Lorharingiam Fraucicam, la Lorraine Francoise, et Alsatiam, l'Alsace. De urbibus Franciae videbis in voce Gallia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • FRANCIA Propria seu Ins. Franciae — l Isle de France, prov. est regni Franciae. Habet a Sept. Picardiam, ab Or. Campaniam, ab Occid. Normanniam, et a Mer. Belsiam, et Aurelianensem prov. continetqueve Franciam regiunculam inter Lutetiam et Silvanectum, agros Bellovacenisem,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRANCI — pop. Germ. quorum reg. Franconia, ampla, quae et Francia Orientalis, ad Gallicae Franciae discrimen, nominatur; qui in Galliam traicientes, illi nomen Franciae indidêrunt, fuêruntqueve propterea Galli deinceps Francesi dicti apud Italos, et alios …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Océano Índico — Ubicación geográfica Continente África, Asia y Oceanía …   Wikipedia Español

  • ARS ANTIQUA — L’expression ars antiqua (forgée par les historiens de la musique – par opposition au nom du traité Ars nova , rédigé par Philippe de Vitry, s’appliquant à l’époque de Guillaume de Machaut en France et Francesco Landini en Italie, au XIVe siècle) …   Encyclopédie Universelle

  • ITALIE — ON OBSERVE tout au long des âges une sorte d’attraction, sinon de fascination, exercée par les régions d’Italie sur les populations de l’Europe centrale et septentrionale. Les touristes ont succédé aux voyageurs britanniques et allemands Goethe,… …   Encyclopédie Universelle

  • LORRAINE — La région Lorraine tire son nom de l’ancien État de Lotharingie. Elle se compose de quatre départements: Meurthe et Moselle, Meuse, Moselle et Vosges, couvrant 23 540 km2 (densité: 98 hab./km2 en 1982). La Lorraine est une des plus importantes… …   Encyclopédie Universelle

  • DOMICELLUS — appellatio, quâ olim Galli filios quosvis Regis, sed Optimatum Primogenitos tantum salutabant: sicut Angli Regni successorem Aethelingum uccabant et Clitonem: quo tamen posteriore nomine omnes Regis filios alias insigniebant. Marculsi aevo, nec… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EUROPA — I. EUROPA Graece Εὐρώπη, item Εὐρώπεια, nomen poematis seu operis epici Clementi memorati, qui ex Εὐρωπείας versus citat, auctore non nominato. Hieronymus. una cum Βουγονία, id Eumelo tribuit. Sed et hâc inscriptione Nicandri poema fuit. Et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FLORIDA — Regio perampla Americae Septentrion. ita appellata, quod ipsa dominicâ Palmarum reperta sit, quam Hispani suo idiomate Parcua de flores vocant. Ei hoc nomen indidit Ioh. Pontius Legionensis, ab incolis Iaquasa dictae. Fines eius sunt ab Ortu… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”